Anus domum eius verrēbat, et nummum curvum invēnit.

“Quid,” inquit, “cum parvō nummō facere dēbeō? Ad macellum ībō, parvum porcum emendum.”

Dum rūrsus ad domum ambulābat, scālās advēnit: sed porculus trāns scālās īre nōn vult.

Ea paulō longius ībat, et canem convēnit.
Deinde canī petēbat: “Canis! Canis! Porcum mordē;
Porculus īre trāns scālās nōn vult;
Et ego ad domum iam īre nōn possum.”
Sed canis nōlēbat.

Ea paulō longius ībat, et virgam convēnit.
Deinde virgae petēbat: “Virga! Virga! Verberā Canem!
Canis porcum mordēre nōn vult;
Porculus īre trāns scālās nōn vult;
Et ego ad domum iam īre nōn possum.”
Sed virga nōlēbat.

Ea paulō longius ībat, et ignem convēnit.
Deinde ignī petēbat: “Ignis! Ignis! Virgam ūre;
Virga canem verberāre nōn vult;
Canis porcum mordēre nōn vult;
Porculus īre trāns scālās nōn vult;
Et ego ad domum iam īre nōn possum.”
Sed ignis nōlēbat.

Ea paulō longius ībat, et aquam convēnit.
Deinde aquae petēbat: “Aqua, Aqua! Ignem exstingue;
Ignis virgam nōn ūrere vult;
Virga canem verberāre nōn vult;
Canis porcum mordēre nōn vult;
Porculus īre trāns scālās nōn vult;
Et ego ad domum iam īre nōn possum.”
Sed aqua nōlēbat.

Ea paulō longius ībat, et bovem convēnit.
Deinde bovī petēbat: “Bōs! Bōs! aquam bibe;
Aqua nōn ignem exstinguere vult;
Ignis virgam nōn ūrere vult;
Virga canem verberāre nōn vult;
Canis porcum mordēre nōn vult;
Porculus īre trāns scālās nōn vult;
Et ego ad domum iam īre nōn possum.”
Sed bōs nōlēbat.

Ea paulō longius ībat, et lanium convēnit
Deinde laniō petēbat: “Lanī! Lanī! Interfice bovem;
Bōs aquam nōn bibere vult;
Aqua nōn ignem exstinguere vult;
Ignis virgam nōn ūrere vult;
Virga canem verberāre nōn vult;
Canis porcum mordēre nōn vult;
Porculus īre trāns scālās nōn vult;
Et ego ad domum iam īre nōn possum.”
Sed lanius nōlēbat.

Ea paulō longius ībat, et fūnem convēnit
Deinde fūnī petēbat: “Fūnis! Fūnis! Lanium suspende;
Lanius bovem nōn interficere vult;
Bōs aquam nōn bibere vult;
Aqua nōn ignem exstinguere vult;
Ignis virgam nōn ūrere vult;
Virga canem verberāre nōn vult;
Canis porcum mordēre nōn vult;
Porculus īre trāns scālās nōn vult;
Et ego ad domum iam īre nōn possum.”
Sed fūnis nōlēbat.

Ea paulō longius ībat, et rattum convēnit
Deinde rattō petēbat: “Ratte! Ratte! Fūnem rōde;
fūnis lanium nōn suspendere vult;
Lanius bovem nōn interficere vult;
Bōs aquam nōn bibere vult;
Aqua nōn ignem exstinguere vult;
Ignis virgam nōn ūrere vult;
Virga canem verberāre nōn vult;
Canis porcum mordēre nōn vult;
Porculus īre trāns scālās nōn vult;
Et ego ad domum iam īre nōn possum.”
Sed rattus nōlēbat.

Ea paulō longius ībat, et fēlem convēnit
Deinde fēlī petēbat: “Fēlēs! Fēlēs! Rattum ede;
Rattus fūnem nōn rōdere vult;
Fūnis lanium nōn suspendere vult;
Lanius bovem nōn interficere vult;
Bōs aquam nōn bibere vult;
Aqua nōn ignem exstinguere vult;
Ignis virgam nōn ūrere vult;
Virga canem verberāre nōn vult;
Canis porcum mordēre nōn vult;
Porculus īre trāns scālās nōn vult;
Et ego ad domum iam īre nōn possum.”
Sed fēlis anuī inquit,
"Sī tū illîc ad vaccam eās et mihi lāncem lactis petās, rattum edam."

Deinde abit anus ūsque ad vaccam.
Sed vacca anuī petēbat:
"Sī tū illîc ad mētam eās et mihi aliquantulum faenī petās, lac tibi dabō."
Deinde abit anus ūsque ad mētam et faenum ferēbat vaccae.

Tum vacca faenum ēderat, anuī lac dabat; anus cum lānce lactis ad fēlem ībat.

Tum fēlis lac omnīnō lambēbat,
Fēlis rattum ēsse incēpit
Rattus fūrem rōdere incēpit
Fūris lanium suspendere incēpit;
Lanius bovem interficere incēpit;
Bōs aquam bibere incēpit;
Aqua ignem exstinguere incēpit;
Ignis virgam ūrere incēpit;
Virga canem verberāre incēpit;
Canis porcum mordēre incēpit;
Porculus territus super scālās saluit
Et anus ad domum revēnit.