FĀBULA PETRĪ CUNĪCULĪ

ab Beatrīce Potterō scrīpta

In Latīnā convertit Iāx Cūpārius

PC00.gif

PC01.jpg

Ōlim erant

quattuor parvī cunīculī, quibus nōmina

erant–

Flopsa,

Mopsa,

Byssi-cauda,

atque Petrus.

Cum mātre vīvēbant in syrte, sub rātīce abietis permagnae.

“Ēn, cārī meī,” ait vetus Domina Cunīcula māne quōdam diē, “licet vōbīs in agrōs īre sīve per sēmitam, sed nōlīte in hortō Dominī McGrēgoris intrāre! Pater tuus cāsum illī́c habuit; Domina McGrēgor eum posuit in crūstum.”

PC02.jpg

PC03.jpg

“Īte nunc, ac nōlīte nēquam facere. Forās eō.”

Deinde vetus Domina Cunīcula corbem umbellaque sūmpsit et per silvam ad pīstōrem īvit. Pānem fulvum atque quīnque collȳridēs ēmit.

PC04.jpg

PC05.jpg

Flopsa, Mopsa et Byssi-cauda, quī cunīculī probī erant, per sēmitam ībant mōra ad legendum;

At Petrus, quī improbissimus erat, rēctē ad hortum McGregoris currēbat, atque sub portā sē trūsit!

PC06.jpg

PC07.jpg

Prīmum aliquantum lactūcae ēdit atque fabārum, deinde nōnnūllum raphanōrum ēdit;

deinde, aegrēscēns, apium petīvit.

PC08.jpg

PC09.jpg

Sed compāgem cucumerim circumiēns, nēminem invēnit nisi ipsum Dominum McGrēgorem!

Dominus McGrēgor in manūs et genua stābat, brassicās serēns, sed sūrsum saluit ac Petrum petīvit, rastellum quassāns et clāmāns, “Siste, fūr!”

PC10.jpg

PC11.jpg

Petrus perterritus est; quōquōversum in hortum festīnābat, nam viam ad portam redīre oblītus est.

Ūnum ex calceōs eius inter brassicās āmīsit, alterum inter patātās.

Calceīs āmissīs, quam celeriter currēbat in quattuor pedibus ut eum fortasse fūgisse prōrsus putō nisi quia īnfēlīciter in rēte acinōrum cucurrit et captus est ab globulīs magnīs iaccae eius. Iacca caeruleae erat cum globulīs aereīs, nūperrimē fit.

PC12.jpg

PC13.jpg

Petrus sē perditum esse cēnsēbat, ac lacrimās magnās fūdit; at eius singultūs audītī sunt ā passeribus, quī permōtī ad eum volāvērunt hortantēs ut vīribus ūtar.

Dominus McGrēgor cum crībrō vēnit, super Petrum ad pōnendum; sed Petrus in ipsō tempore sē extrāxit, iaccam relinquēns.

PC14.jpg

PC15.jpg

Et in tugurium īnstrūmentārium festīnāvit et in vāsculum saluit. Idōnea latebra esset, nisi quod tam aquae plēna.

Dominus McGrēgor prō certō putābat Petrum in turgiō esse, forsan sub ollā flōrālī latentem. Dīligentem ollās ēvertere incēpit, sub quamque aspiciēns.

Subitō, Petrus sternuit – “Kertsiū!” Dominus McGrēgor eum brevī petīvit.

PC16.jpg

PC17.jpg

Ac Petrum cum pede opprimere cōnātus est, quī per fenestram saluit, trēs plantās ēvertēns. Nimis parva erat fenestra prō Dominō McGrēgore, et fessus erat Petrum petendī. Ad labōrem eius revēnit.

Petrus ad quiēscendum sēdit; anhēlus atque tremēns erat, etiam nūllum cōnsilium habēbat quā viā īra. Et permadidus erat in vāsculum sedendī causā.

Post tempus vagāre incēpit, saliēns – saliēns – haud vēlōciter quōquōversum vidēns.

PC18.jpg

PC19.jpg

Iānuam repperit in mūrō; sed obserāta erat, et spatium nōn erat parvō cunīculō crassā ad subeundum.

Vetus mūs intrō atque forās currēbat, pīsa ad familiam eae in silvā ferēns. Petrus dē viā ad portam rogāvit, at tam magnum pīsum habēbat mūs in ōre ut respondēre nōn poterat. Modo Petrō abnūtābat. Petrus flēre incēpit.

Exinde viam rēctam trāns hortum reperīre cōnātus est, at magis magisque cōnfūsus fīēbat. Statim, stāgnum invēnit ā quō Dominus McGrēgor vāscula complēre solet. Fēlis alba sedēbat aliquōs hippūrōs aspiciēns; per quam immōta stābat, et cacūmen caudae eius movēbat quasi rēs vīvēbat. Petrus cēnsuit optimum abīre esse sine eī loquente; dē fēlibus audīverat ex cōnsōbrīnō Beniamine Cunīculō.

PC20.jpg

PC21.jpg

Retrō ad tugurium vēnit, sed subitō, proximē, strepitum sarculī audīvit – sc-r-ritz, scratz, scratz, scritz. Petrus sub fruticibus fūgit. Statim, nīl accidente, exiit et in pabōnem scandit, atque fūrtim cōnspexit. Tunc vīdit Dominum McGrēgorem cēpās sarculantem. Tergum eius versus Petrum erat, et post eum porta!

Petrus quiētē pabōne dēscendit, et quam celerrimē cucurrit perrēctam sēmitam pōne ribibus nigrīs.

Dominus McGrēgor Petrum in angulō vīdit, at Petrus id nihil morātus est. Sub portā ēlāpsus est, atque tūtus postrēmō in silvā extrā hortō.

PC22.jpg

PC23.jpg

Dominus McGrēgor iaccam parvam calcēsque suspēndit ut terriculum facere merulās ad terrendum.

Petrus currere stitit nec respexit ūsque ad domum in abiete magnā vēnit.

Tam fessus erat ut in harēnam in iūcundam corruit in solum cavī, atque oculōs clausit. Māter eius occupāta coquendō erat; mīrāta est quod fēcit Petrus cum eius vestīmenta. Nunc bis in duobus hebdomadibus Petrus iaccam atque calceōs āmīsit!

PC24.jpg

PC25.jpg

Miserābile dictū, Petrus vesperī male valuit.

Māter eum in lectulum posuit, et aliquantulum theae chamomillae fēcit; et portiunculam Petrī dedit!

Ūna cochleāris mēnsūra hōrā somnī sūmenda.”

PC26.jpg

PC27.jpg

Sed Flopsa, Mopsa atque Byssi-cauda et pānem et lac et mōra prō cēnā sūmpsērunt.