TRĒS FATUĪ


3fatui.jpg
Ōlim erat agricola et uxor quī ūnam fīliam habēbant, et eques fīliam petit. Quōque vespere eam ad videndum veniēbat et ad cēnam in vīllam vīsitābat, et fīlia missa est in subterrāneum cervisiam ad hauriendum prō cēnā.

Quōdam vespere fīlia deorsum vēnerat cervisiam ad hauriendum, accidit dum hauriēbat ut ad tēctum suspexit, malleumque vīdit haerentem in trabe. Quamquam certē perdiū ibi fuerat, numquam fīlia anteā animadverterat. Tunc cōgitāre incēpit.

Putābat multum perīculōsum malleum ibi esse, nam sibi dīxit:"Finge animō ut equī nūbam, et fīlium habeāmus, et adolēscat, et deorsum in subterrāneum veniat cervisiam ad hauriendum, ut nunc agō, et malleus in caput eius cadat eum interficiēns, tam terribilis sit!" Deinde candēlam urceumque dēposuit cōnsīditque etiam flēre incēpit.

Ēn, in tabulātō superiōre mīrābantur quārē tamdiū fīlia aberat cervisiam hauriēns. Ita māter deorsum fīliam ad cūrandum vēnit quae in scamnō sīdēns flēnsque mātre vidētur, dum cervisia in solum effundēbat.

"Ai, quidnam est?" rogāvit māter.

"O, māter!" inquit fīlia, "Ecce malleus horribilis!

Finge animō ut equī nūbam, et fīlium habeāmus, et adolēscat, et deorsum in subterrāneum veniat cervisiam ad hauriendum, et malleus in caput eius cadat eum interficiēns, tam terribilis sit!"

"Atatatat! quam terribilis sit!" ait māter, et ad latus fīliae cōnsīdit etiam flēre incēpit.

Paulō post, pater mīrābātur quam ob rem nōn redīverant. Ita, ipse deorsum in subterrāneum eās ad cūrandum vēnit, et ibi flentēs cōnsīdēbant, dum cervisia in solum effundēbat.

"Quidnam est?" rogāvit.

"Ai," inquit māter, "ecce malleus horribilis. Finge animō modo ut procus fīliam nostram in mātrimōnium dūcat, et fīlium habeant, et adolēscat, et deorsum in subterrāneum veniat cervisiam ad hauriendum, et malleus in caput eius cadat eum interficiēns, tam terribilis sit!"

"Attatatatat! Vērō dīcis!" inquit pater, deinde cōnsīdit apud cēterās etiam flēre incēpit.

Tunc equitem sōlum taeduit exspectandī in culīnam, dēmum deorsum in subterrāneum etiam vēnit, ut cognōscere quid negōtiī erat. Trēs flentēs latus ad latus cōnsīdēbant, dum cervisia in solum effundēbat.

Rēctā cucurrit et epitonium vertit. Deinde inquit: "Quidnam vōs trēs faciunt et sīdere et flēre et sinere ut cervisia in solum effundit?"

"Heu!" inquit pater, "Ecce malleus horribilis! Finge animō ut tū fīliam nostram in mātrimōnium dūcās, et fīlium habeātis, et adolēscat, et deorsum in subterrāneum cervisiam ad hauriendum veniat, et malleus in caput eius cadat eum interficiēns!"

Deinde, peius quam anteā plōrābant. Sed eques rīsum effūdit ac manum extendit malleumque remōvit, et inquit: "Multa mīllia pāssuum iter faciēbam, sed trēs tantum fatuī ut vōs numquam anteā conveniēbam; nunc iterum viā proficīscor, ac cum trēs fatuiōrēs quam vōs trēs conveniam, tunc redībō atque fīliam vestram in mātrimōnium dūcam."

Itaque eīs valēre iubet, et iter facere coepit, familiam relinquēns. Māter, pater fīliaque omnēs plōrābant quia fīlia amīculum āmīsit.

Immō, profectus est, et longē iter fēcit, postquam ad casam mulieris invēnit, et casae erat grāmen crēscēns in tēctō. Enim, mulier vaccam sūrsum scālīs dūcere conābātur grāmen ad edendum, sed misera bēstia nōn īre audēbat. Ita eques rogāvit quid faceret.

"Ēn, vidē," inquit, "grāmen quam pulcherum. Vaccam in tēctum dūcam ut grāmen edat. Omnīnō tūta erit, nam fīlum circum cervīcem alligābō, tum per camīnum dēmittam, dēnique ad prīmōrem manum meam alligābō ut cum circā domum agam ea cadere nōn potest quīn sciam."

"Ō miseram fatuam!" eques inquit, "grāmen secāre dēbēs et deorsum ad vaccam iacere!"

Sed mulier id facilius esse putābat ut vaccam sūrsum scālīs ad dūcendum quam grāmen ad dēmittendum, ergō trūdēns suādēnsque mulier vaccam sūrsum dūcēbat, tum fīlum circum cervīcem alligāvit, deinde per camīnum dēmīsit, dēnique ad prīmōrem manum propriam alligāvit.

Abit eques, at haud longē vēnit ante vacca tēctō corruit atque ab fīlō circum cervīcem suspēnsa, strangulāta est. Deinde pondere vaccae ad manum ligātō mulier sūrsum per camīnum tractāta est et in medium haesit atque ab fūlīgine suffōcāta est.

Ēn, illa ūna magna fatua erat.

Porrō porrōque vēnit eques, et dēversātur pernocte ad caupōnam, quae tam plēna erat ut opus erat in cubiculum cum duōbus lectīs dormīre. In alterum lectum alterus viātor dormiēbat. Homō iūcundus erat alterus, et amīcē inter sē habēbant; sed cum māne surgēbant, eques mīrābātur vidēns alterum brācās in bullās vestiāriī suspendere et trāns cubiculum currere et cōnātum in eās saltāre, iterum iterumque, at nōn poteram; etiam mīrābātur eques cūr ita faceret. Dēmum substitit et cum sūdāriō faciem tersit.

"Ōi," inquit, "putō brācās vestīmentōrum inhabillimās umquam erat. Nēsciō quōnam quālēs rēs excōgitābantur. Maiōrem partem hōrae cottīdiē māne agō ut meās induam, et tantopere calēscō. Quōmodo tuās geris?"

Ita eques rīsum effūdit, etiam mōnstrābat eī quōmodo brācās gerere; sīc pergrātum fēcit virō, quī sē numquam ita facere cōgitāre putāvit.

Ita ille alterus magnus fatuus erat.

Rūrsus eques iter fēcit; mox vīcum invēnit, et prope vīcō stāgnum situm erat, et turba erat circum stāgnum. Cum rastellīs, scōpīs furcīsque omnēs hominēs in stāgnum porrigēbant; et eques rogāvit quid illīs erat.

"Eho," āiunt, "magnopere rēfert! Lūna in stāgnum ruit, nūllō modō tamen ēdūcere possumus!"

Ita eques rīsum effūdit, et illīs prōposuit ut oculōs ad caelum ērigerent, nam modo imāgō lūnae erat in aquā. At equī nōn auscultābant, etiam eum turpiter maledīcēbant, ergō abiit quam celerrimē potest.

Ēn, permultī magis fatuī erant quam trēs fatuī domī. Itaque, eques ad domum revēnit et fīliam agricolae in mātrimōnium dūxit, et sī nōn beātē posteā semper vīvēbant, nōn interest nostrā.